HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT LXX: Ad huc de eodem

#Act. XIII#Habac. I

Viri, inquit, fratres, filii generis Abraham, et qui inter vos de gentibus sunt timentes Deum, vobis specialiter verbum salutis hujus missum est. Qui enim habitabant in Jerusalem, et principes ejus, hunc ignorantes esse Jesum, ignorantes etiam voces prophetarum, quae per omne Sabbatum leguntur, adjudicantes eum morti, eas impleverunt, nescientes. Deus vero suscitavit eum tertia die a mortuis, et visus est per quadraginta dies his qui simul ascenderunt cum eo de Galilaea in Jerusalem, qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta, quoniam hanc Deus adimplevit filiis vestris resuscitans Jesum. Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur ab omnibus, scilicet peccatis, a quibus non potuistis in lege Moysi justificari. Qui credit in hunc justificatur. Videte ne sitis contemptores, ne veniat super vos vindicta Dei, quae comminatur contemptoribus in hunc modum: Videte, contemptores, et admiramini, et disperdimini, id est videntes admirabimini, et disperdimini, quia opus operor in diebus vestris, quod non creditis, id est quia non creditis operi, quod operabor in diebus vestris, id est incarnationi.